Cum autem intrasset Paulus ad Jacobum, collecti sunt seniores. Quibus salutatis narrabat per singula quae et quanta fecerat Deus in gentibus per ejus ministerium. Qui cum audissent, magnificabant Deum, et dixerunt Paulo: Vides, frater, quot millia sunt in Judaeis, qui crediderunt. Omnes tamen adhuc sunt aemulatores legis, volentes pariter cum fide suscepta observare legalia, et audierunt de te, quod praedices abolitiones legis, et odibilis factus es, quasi destructor legis Moysi. Convenit ergo multitudo, audiens te supervenisse. Unde consulimus tibi, ut sanctifices te secundum legem, cum quatuor qui habent votum super se, ut sic appareat falsa opinio, quae increbuit de te. Et statuerunt de ejus consensu, ut Judaeis ad fidem conversis non prohiberetur observatio legalium, duntaxat ne ponerent spem in eis. Et distingue quatuor synodos in primitiva Ecclesia Jerosolymis celebratas. Primam de substitutione Matthiae loco Judae. Secundam de electione septem diaconorum. Tertiam de legalibus, qua statutum est, conversis ad fidem ex gentibus, non esse imponendum onus, quando ascenderunt Paulus et Barnabas de Antiochia in Jerusalem. Quartam de qua hic agitur, qua statutum est non prohiberi Judaeos a legalibus observantiis, dummodo non ponerent spem in eis.